TUBRUCUS

TUBRUCUS
TUBRUCUS
apud Isidorum, l. 19. c. 32. lanea est ocrea, ocreis aut calceis coriaceis superimponi solita; Ita enim is, Tubruci dicti, quod tibias braccasque tegant: ubi bracae sunt crurum tegumenta. Nempe tubruci dicebantur, quos supra hosas accipiebant. Paulus de Gestis Longobard. l. 4. c. 33. Calcei vero eis erant, usque ad summum pollicen pene aperti, et alternatim laqueis corrigiarum retenti, postea vera coeperunt hosis uti, super quas equitantes tubrucos birreos mittebant. Sed hoc de Romanorum consuetudine traxerunt. Ubi tubruci birrei seu
byrrei, rufi sunt seu russei, ex Graeco πυῤρὸς, Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20. Dicti autem tubruci, quasi tubiruci, h. e. tuborum vel tubulorum (quô nomine recentiores Latini tibiarum tegmina appellavêre, ruci, seu roci (quô iidem vocavêre quaevis operimenta) cuiusmodi usum bottae hodiernae praestant, ut ex Pauli loco satis constat. Aliud quid est κουρτζουβράκιον apud Codinum, curta videl. braca, de quo vestis genere supra: plura vero de tubrucis hisce, apud Salmas. ad Lamprid. in Alex. Seu. c. 40. Vide quoque hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Albanian language — Albanian Shqip Pronunciation [ʃcip] Spoken in Primarily in Southeastern Europe and by the Albanian diaspora worldwide. Native speakers …   Wikipedia

  • OCREA — I. OCREA Carum inventum, Plin. l. 7. c. 56. genus calcei militaris, admodum antiquum et iam Heroibus, qui ante Homeri tempora vixerunt, usitatum. Unde toties Graecos ἐυχνημίδων, i. e. bene ocreatorum, elogiô insignit; per Synecdochen partis, bene …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”